<= На основную страницу

Attributed to Gregory the Great

LUCIS CREATOR OPTIMAE

Lucis Creator Optimae
Lucem dierum proferens,
Primordiis lucis novae,
Mundi parans originem.

Qui mane uinctum vesperi
Diem vocari praecipis:
Tetru chaos illabitur,
Audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine,
Vitae sit exsul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Sesque culpis illigat.

Caeleste pulset ostium,
Vitale tollat praemium:
Vitemus omne noxium,
Purgemus omne pessimum.

Praesta, Pater piisime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.

<= Вернуться к переводу


<= На основную страницу